monumenta.ch > Hieronymus > 3
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, II <<<     >>> IV

CAPUT III SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. Pro sapiente in Hebraeo habetur AROM, quod Aquila et Theodotion πανοῦργον interpretati sunt: hoc est, nequam et versipellem. Magis itaque ex hoc verbo calliditas et versutia, quam sapientia demonstratur.
2 Et audierunt vocem Domini Dei ambulantis in paradiso ad vesperam. In plerisque codicibus Latinorum, pro eo quod hic posuimus ad vesperam, post meridiem habet: quia τὸ δειλινὸν Graecum sermonem ad verbum transferre non possumus: pro quo in Hebraeo scriptum est, LARUE AIOM, quod Aquila interpretatus est ἐν τῷ ἀνέμω τῆς ἡμέρας, id est, in vento diei. Symmachus vero διὰ πνεύματος ἡμέρας, id est, per spiritum diei. Porro Theodotion manifestius ἐν τῷ πνεύματι πρὸς κατάψυξιν τῆς ἡμέρας, ut meridiano calore transacto, refrigerium aurae spirantis ostenderet.
3 Super pectus tuum, et ventrem tuum ambulabis. Ventrem Septuaginta interpretes addiderunt: caeterum in Hebraeo pectus tantum habet: ut calliditatem et versutias cogitationum eius aperiret: quod omnes gressus eius nequitiae essent, et fraudes. Sed et id quod sequitur: Terram manducabis. Pro terra APHAR scriptum est, quod nos favillam et pulverem possumus dicere.
4 Ipse servabit caput tuum, et tu servabis eius calcaneum. Melius habet in Hebraeo: Ipse conteret caput tuum, et tu conteres eius calcaneum: quia et nostri gressus praepediuntur a colubro: et Dominus conteret Satanam sub pedibus nostris velociter.
5 Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitus tuos. Pro tristitia et gemitu, in Hebraeo dolores et conceptus habet.
6 Et ad virum conversio tua. Pro conversione Aquila, societatem: Symmachus, appetitum vel impetum transtulerunt.
7 Maledicta terra in operibus tuis. Opera hic non ruris colendi, ut plerique putant, sed peccata significantur: ut in Hebraeo habetur: Et Aquila non discordat, dicens: Maledicta humus propter te. Et Theodotion: Maledicta adama in transgressione tua.
8 Et vocavit Adam nomen uxoris suae, vitam, quia ipsa est mater omnium viventium. Quare EVA, id est vita sit appellata, demonstrat, eo quod sit mater omnium viventium. EVA quippe transfertur in vitam.
9 Et eiecit Adam, et habitare fecit contra paradisum voluptatis. Et statuit Cherubim et flammeam romphaeam, quae vertitur ad custodiendam viam ligni vitae. Alius multo sensus est in Hebraeo quam hic intelligitur. Ait enim: Et eiecit Adam, haud dubium quin Dominus: Et habitare fecit ante paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium, qui verteretur, et custodiret viam ligni vitae. Non quod ipsum Adam, quem eiecerat Deus, habitare fecerit contra paradisum voluptatis; sed quod illo eiecto ante fores paradisi Cherubim, et flammeum gladium posuerit ad custodiendum paradisi vestibulum, ne quis posset intrare.